1791 legionem / milites conscribere alistar / levantar una legión // enrolar soldados
Caesar unam legionem, quam proxime trans Padum conscripserat, et cohortes V in Eburones misit (Gall. 5. 24) | T. Labienus in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit (Gall. 1. 20) | his nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit (Gall. 2. 2) | duae legiones quae proxime conscriptae erant totum agmen claudebant praesidioque impedimentis erant (Gall. 2. 19) | Pompeius legiones effecerat civium Romanorum duas ex Asia, quas Lentulus consul conscribendas curaverat (civ. 3. 4) // vulgo universi in Epiro atque Aetolia conscripti milites ab Caesare ad Pompeium transierunt (civ. 3. 61)
legiones Gall. 1. 24, Gall. 2. 8, Gall. 6. 32
Brutus legiones conscripsit novas, excepit veteres (Phil. 11. 27) | hoc tempore ita censeo decernendum: ‘quod C. Caesar milites veteranos ad libertatem populi Romani cohortatus sit eosque conscripserit‘ (Phil. 5. 46)
1792 dilectum habere levantar una leva
Caesar maiorem Galliae motum exspectans per M. Silanum, C. Antistium Reginum, T. Sextium legatos dilectum habere instituit (Gall. 6. 1) | Marcellus et Cn. Pompeius dilectum colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt (Gall. 1. 14) | de reliquis rebus ad senatum refertur: tota Italia dilectus habeatur (Gall. 1. 6) | dixerat aliquis leniorem sententiam non oportere ante de ea re ad senatum referri, quam dilectus tota Italia habiti et exercitus conscripti essent (Gall. 1. 2)
act. Gall. 7. 1, Gall. 7. 4; civ. 1. 11, Gall. 1. 12, Gall. 1. 30, Gall. 2. 18; pas. civ. 1. 6, civ. 1. 9, civ. 1. 31
itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus et hoc dilectu quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, magno opere contemno (Catil. 2. 5) | Antonius habuit proficiscens dilectum in Vmbria (Mur. 42) | testificor, denuntio, ante praedico nihil M. Antonium eorum quae sunt legatis mandata facturum; dilectus qua possit habiturum (Phil. 6. 5) | servorum dilectus habebatur pro tribunali Aurelio nomine conlegiorum (Sest. 34) | arbitror sine ulla mora et confestim oportere dilectum haberi sublatis vacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam tota (Phil. 5. 31) | dilectus habitus in Macedonia est summo Q. Hortensi studio et industria (Phil. 10. 13) | te non intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus missis, Caesare ornato, sagis denique sumptis hostem iudicatum? (Phil. 13. 23) | quid C. Pansa egit aliud dilectibus habendis, pecuniis comparandis, senatus consultis faciendis gravissimis in Antonium nisi ut D. Brutus liberaretur? (Phil. 14. 5)
act. Phil. 7. 21; pas. Pis. 11, 23; Phil. 7. 13
1793 sacramentum dicere pronunciar juramento
Caesar milites Domitianos sacramentum apud se dicere iubet (civ. 1. 23) | nequid iis hominibus noceatur neu quis invitus sacramentum dicere cogatur, a Caesare cavetur (civ. 1. 86) | Quintilius obsecrare milites coepit, ne primi sacramenti, quod apud Domitium atque apud se quaestorem dixissent, memoriam deponerent (civ. 2. 28)
1794 ad arma vocare llamar a las armas
Caesar queritur qua voce et quo senatus consulto populus Romanus ad arma sit vocatus (civ. 1. 7)
cum ad arma consules ex senatus consulto vocavissent, non ad insequendum sibi tarditatem pedum sed ad fugiendum impedimento fore putabat (Rab. perd. 21) | suscepta contra rem publicam, non vos ad arma vocandos esse, verum ad suffragia cohortandos putavi (Rab. perd. 35)
Sest. 44, inv. 2. 93, de orat. 2. 132
1795 magnae copiae un gran número de tropas
cuius adventu ab hostibus cognito magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt (Gall. 7. 57) | Viridovix summam imperii tenebat earum omnium civitatum, quae defecerant, ex quibus exercitum magnasque copias coegerat (Gall. 3. 17) | Caesar animadvertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas (Gall. 5. 18) | Sotiates magnis copiis coactis in itinere agmen nostrum adorti primum equestre proelium commiserunt (Gall. 3. 20) | Treveri magnis coactis peditatus equitatusque copiis Labienum cum una legione, quae in eorum finibus hiemarat, adoriri parabant (Gall. 6. 7) | nuntii praemissi ab rege Iuba venerunt, qui illum adesse cum magnis copiis dicerent (civ. 2. 36)
ac. Gall. 5. 3, Gall. 5. 28, Gall. 5. 53; abl. Gall. 7. 4; civ. 3. 103
cum bis in ea provincia [Sicilia] magnae fugitivorum copiae versatae sunt, tamen aratorum interitio facta nulla est (Verr. 2. 3. 125) | a M. Bruto insperatum et repentinum rei publicae praesidium legionum, equitatus, auxiliorum magnae et firmae copiae comparatae sunt (Phil. 10. 24) | qua in legatione L. Lucullus duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit (Mur. 20) | saepe clamore ipso militum aut instructione aspectuque signorum magnas copias pulsas esse et vidimus et audivimus (Caecin. 43) | dico eius [Luculli] adventu maximas Mithridati copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse (Manil. 20) | dico ab eodem imperatore [Lucullo] magnas hostium copias multis proeliis esse deletas (Manil. 21) | huius [Cn. Pompeii] adventus et Mithridatem Tigranen magnis copiis minitantem Asiae retardavit (Manil. 45) | testis est Africa quae magnis oppressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit (Manil. 30)
ac. Catil. 2. 19; abl. Mur. 44
1796 vetus miles soldado veterano
hoc veteres non probant milites, quos sub vexillo una profectos docuimus (Gall. 6. 40)
arma in templo Castoris constituebantur ab eo latrone, cui templum illud fuit te consule arx civium perditorum, receptaculum veterum Catilinae militum (Pis. 11)