1. mundum aedificare / exaedificare / fabricari / efficere / procreari : crear el mundo
fabrica qua Plato construi a deo atque aedificari mundum facit (nat. deor. 1. 19) | Archimedes effecit idem quod ille, qui in Timaeo mundum aedificavit (Tusc. 1. 63) / ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo (Luc. 126) / Strato negat opera deorum se uti ad fabricandum mundum (Luc. 121) | sapiens adprobabit hunc mundum habere mentem quae se et ipsum fabricata sit (Luc. 119) / docuit enim nos natura effectum esse mundum… tamque eam rem esse facilem, ut innumerabiles natura mundos effectura sit efficiat effecerit La naturaleza nos enseñó que el universo fue creado y que esto es una cosa tan fácil que ella misma podrá, puede y ha podido crear innumerables universos. (nat. deor. 1. 53) | ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi (fin. 1. 19) | ex iis rebus numero quattuor mundi est corpus effectum (Tim. 15) | ego non mirer esse quemquam qui sibi persuadeat mundum effici ornatissimum et pulcherrimum…? (nat. deor. 2. 93) | quod si mundum efficere potest concursus atomorum, cur porticum cur templum cur domum cur urbem non potest (ibid. 2. 94) / idcirco singularem deus hunc mundum atque unigenam procreavit Por esto un dios creó este universo singular y unigénito. (Tim. 12)
efficere Tim. 12, ibid. 13, ac. 1. 28, nat. deor. 2. 133
2. orbis terrae : la tierra, el mundo, globo terráqueo
hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui… (Catil. 1.9) | Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? (ibid. 1. 3) | non igitur sentis huic causae orbem terrae patere…? ¿No te das cuenta de que toda la tierra está preparada para escuchar este asunto? (Phil. 13. 30) | nam cum quaereretur ex eo, quo scelere inpulsus mare haberet infestum uno myoparone, ‘eodem’, inquit, ‘quo tu orbem terrae‘ Cuando se le preguntó qué maquinación criminal lo movía a tener el mar infestado de piratas con un solo barco respondió “Por la misma razón por la que tú lo has hecho con toda la tierra” (rep. 3. 24) | qui locus orbi terrae iam non erat alicui destinatus? (Sest. 66)
gen. Font. 30, Manil. 53, leg. agr. 1. 2, Rab. perd. 32, Sull. 33, Arch. 23, ibid. 30, Flacc. 103, dom. 110, Deiot. 15, Phil. 3. 34, ibid. 4. 14, ibid. 7. 19, ibid. 8. 10, de orat. 3. 131, rep. 3. 24, off. 2. 27; acc. nat. deor. 2.165; abl. leg.agr. 2. 16
3. orbis terrarum : el mundo conocido
per orbem terrarum fama ac litteris victoriam eius diei concelebrabant (civ. 3. 72) | cuius [consili] consensui ne orbis quidem terrarum possit obsistere A cuyo plan, ni todo el mundo conocido podría poner resistencia. (Gall. 7. 29)
acc. civ. 3. 43
sunt qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent (Catil. 1. 9) | hoc oppidum Verres invenit prope solum in orbe terrarum unde nihil pretio posset auferre (Verr. 2. 2. 88) | his quidem temporibus in omni orbe terrarum Mamertini vacui ab omni sumptu fuerunt (ibid. 2. 4. 23) | sacrarium Cereris est apud Catinensis eadem religione qua Romae, qua in ceteris locis, qua prope in toto orbe terrarum (ibid. 2. 4. 99) | adsunt Lacedaemonii qui soli toto orbe terrarum septingentos iam annos amplius unis moribus et numquam mutatis legibus vivunt (Flacc. 63) | Antonius tria tenet oppida toto in orbe terrarum (Phil. 10. 10) | dicitur Libera orbem omnem peragrasse terrarum (Verr. 2. 4. 106) | iam omnem orbem terrarum civibus Romanis ista defensione praecluseris Prohibiste a los ciudadanos romanos el acceso a todo el mundo conocido, Verres, gracias a este proceso legal (ibid. 2. 5. 168) | a quibus [deabus] inventis frugibus et in orbem terrarum distributis omnes gentes ac nationes vestri religione numinis continentur (ibid. 2. 5. 188) | spoliemus orbem terrarum ut… (leg. agr. 1. 15) | quid censetis, cum isti viri per totum orbem terrarum vagabuntur…? (leg. agr. 2. 45) | haec tu cum istis tuis auctoribus excogitasti ut terrarum denique orbem subiungeretis (ibid. 2. 98) | etenim si Pompeius abhinc annos quingentos fuisset cuius tres triumphi testes essent totum orbem terrarum nostro imperio teneri quis audiret? Entonces, si Pompeyo hubiera estado aquí desde hace quinientos años y sus tres triunfos fueran testigos de que todo el mundo conocido estaba subyugado a nuestra autoridad ¿alguién lo oiría? (Balb. 16) | [Q. Catulus] cuius amplissimum orbi terrarum clarissimumque monumentum est (Verr. 2. 4. 82) | salutem orbi terrarum attulistis (Manil. 64) | Africanus qui suo cognomine declarat tertiam partem orbis terrarum se subegisse (S. Rosc. 103) | sic obtinui quaesturam in Sicilia provincia ut me quaesturamque meam quasi in aliquo terrarum orbis theatro versari existimarem (Verr. 2. 5. 35)
gen. leg. agr. 2. 37, Catil. 4. 11, Sest. 67, ibid. 129, Phil. 3. 35 dat. rep. 5. 10 acc. leg. agr. 1. 9, ibid. 2. 26, Mur. 22, Mil. 72, ibid. 73, parad. 2. 18, S. Rosc. 131 abl. Font. 13, Manil. 43, leg. agr. 1. 11, ibid. 2. 64, Sull. 43. 2, har. resp. 29, Phil. 11. 34
4. ea, quae terra gignit / parit // ea, quae gignuntur, oriuntur, generantur (e terra) // ea quae a terra stirpibus continentur / ea, quorum stirpes terrā continentur : planta, plantas
nam et fruges et reliqua quae terra pariat et tempestates ac temporum varietates caelique putationes, quibus omnia quae terra gignat maturata pubescant, a dis inmortalibus tribui generi humano putant (nat. deor. 1. 4) | videmus ea, quae terra gignit, corticibus et radicibus valida servari (fin. 5. 33) | earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium (ibid. 5. 39) | Chrysippus: sic praeter mundum cetera omnia aliorum causa esse generata, ut eas fruges atque fructus quos terra gignit animantium causa (nat. deor. 2. 37) | terra vero feta frugibus et vario leguminum genere, quae cum maxuma largitate fundit, ea ferarumne an hominum causa gignere videtur? (ibid. 2. 156) / prima enim animadvertimus a natura sustineri ea quae gignantur e terra (ibid. 2. 33) | Theophrastus autem stirpium naturas omniumque fere rerum, quae e terra gignerentur, causas atque rationes persecutus est (fin. 5. 10) | itaque ad hominum commoditates et usus tantam rerum ubertatem natura largita est, ut ea, quae gignuntur (leg. 1. 25) | ex igne, aqua et terra ortae sunt animantium formae earumque rerum quae gignuntur e terra (ac. 1. 26) | quam multa ex terra arboribusque gignuntur (Tusc. 5. 99) | omitto enim vim ipsam omnium quae generantur e terra (Cato 52) | natura, quicquid genuit, non modo animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra, in suo quidque genere perfectum esse voluit (Tusc. 5. 37) | multaque manant et fluunt quibus maturitatemque adsequantur quae oriuntur e terra (nat. deor. 2. 50) | terrena autem vis omnis atque natura Diti patri dedicata est, quia et recidunt omnia in terras et oriuntur e terris (ibid. 2. 66) // ea quae a terra stirpibus continentur arte naturae vivunt et vigent (ibid. 2. 83) | magna adhibita cura est a providentia deorum, ut semper essent et bestiarum genera et arborum omniumque rerum quae a terra stirpibus continerentur (ibid. 2. 127) / intellegi debet calidum illud atque igneum, a quo et animantia omnia et ea quorum stirpes terra continentur et nasci sit necesse et augescere (ibid. 2. 28)
earum rerum quas terra gignit nat. deor. 2. 130; quae gignuntur (e terra) leg. 2. 16, fin. 4. 13, ibid. 5. 26, nat. deor. 2. 29, ibid. 2. 120, off. 2. 11.
5. summus mons / iugum (montis) / collis: la parte más alta de la(s) montaña(s)
cum summus mons a L. Labieno teneretur (Gall. 1. 22) / in summo iugo duas legiones conferri iussit (ibid. 1. 24) | summum iugum montis ascendere iubet (ibid. 1. 21) / milites in summo colle ab hostibus conspiciebantur (ibid. 1. 21)
6. sub monte / montem // sub / ab infimo colle // sub ipsis radicibus montis // ab infimis radicibus montis : los pies de la montaña / las faldas de la montaña
eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse (Gall. 1. 21) / nonae legionis milites in locum iniquum progrediuntur et sub montem succedunt (civ. 1. 45) // misit, ut cohortes ex castris celeriter educeret et sub infimo colle ab dextro latere hostium constitueret (Gall. 7. 49) / illi non diu commorati nec longius ab infimo colle progressi copias in castra reducunt (civ. 1. 42) // sub ipsis radicibus montis constiterant, ut nullum frustra telum in eos mitteretur (ibid. 1. 45) // ab infimis radicibus montis intermissis circiter passibus CCCC castra facere constituit (civ. 1. 41) | Vercingetorix ab radicibus collis suos intra munitiones reduxit (Gall. 7. 51) | Pompeius, qui castra in colle habebat, ad infimas radices montis aciem instruebat (civ. 3. 85. 1)
sub monte: Gall. 1. 48; sub ipsis radicibus montis: Gall. 7. 36
Callanus Indus, in radicibus Caucasi natus… (Tusc. 2. 52)
7. locus amoenus: lugar agradable
signum, tabula, locus amoenus, ludi, venatio, villa Luculli, ea, quae dixi, ad corpusne refers? (fin. 2. 107) | tempestivi convivi, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio (Mur. 13) | portus amoeno sane et ab arbitris remoto loco (Verr. 2. 5) | [hoc deversorium sermonis mei] neque amoenum neque salubrem locum, censeo, ut satis diu te putes requiesse et iter reliquum conficere pergas (de orat. 2)
8. summa aqua / summum (aquae): superficie del agua
quis enim ignorat, si plures ex alto emergere velint, propius fore eos quidem ad respirandum, qui ad summam iam aquam adpropinquent, sed nihilo magis respirare posse quam eos, qui sint in profundo? (fin. 4. 64) | ‘mento summam aquam attingens enectus siti’ Tantalus (Tusc. 1. 10[1] ) / ut enim qui demersi sunt in aqua nihilo magis respirare possunt, si non longe absunt a summo (fin. 3. 48)
9. flumen (ratibus / lintribus / vado) transire : atravesar el río (en balsas / en pequeñas embarcaciones / por un vado)
hostes ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt… (Gall. 2. 10) | ut equites, etsi difficulter atque aegre fiebat, possent tamen atque auderent flumen transire (civ. 1. 62) | Pompeius, quia expedito itinere flumen ei transeundum non erat, magnis itineribus ad Antonium contendit (ibid. 3. 30) | equites ab eo missi flumen transeunt (ibid. 1. 63) | id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant (Gall. 1. 12) | primos qui transierant equitatu circumventos interfecerunt (ibid. 2. 10) | cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat (ibid. 1. 12) | item Tenctheri magna cum multitudine hominum flumen Rhenum transierunt non longe a mari quo Rhenus influit (ibid. 4. 1) | flumen transierunt (ibid. 4. 4) | ipsi transire flumen non dubitaverunt (ibid. 2. 23) | ut non nequiquam tantae virtutis homines iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum (ibid. 2. 27) | Helvetii repentino eius adventu commoti, cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt (ibid. 1. 13) | quod flumen uno omnino loco pedibus atque hoc aegre transiri potest (ibid. 5. 18) | qui ab decumana porta ac summo iugo collis nostros victores flumen transisse conspexerant (ibid. 2. 24) | cum essent inter flumina duo, Sicorim et Cingam, spatio milium XXX, neutrum horum transiri poterat (civ. 1. 48) | cum cotidiana consuetudine egressae pabulatoribus praesidio propiore ponte legiones Fabianae duae flumen transissent (ibid. 1. 40) | temere progressus turpem habuit exitum et noctu ne conclamatis quidem vasis flumen transit (ibid. 3. 37) | erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis (Gall. 6. 7) | Caesari circuitu maiore iter erat longius, adverso flumine, ut vado transire posset (civ. 3. 30) | quod non fere ante autumnum Elaver vado transiri solet (Gall. 7. 35) | Liger ex nivibus creverat, ut omnino vado non posse transiri videretur (ibid. 7. 55) Rhodanus fluit isque nonnullis locis vado transitur (ibid. 1. 6)
Gall. 1. 13, ibid. 2. 10, ibid. 3. 11, ibid. 4. 4, ibid. 6. 8, ibid. 7. 5, ibid. 7. 11, civ. 1. 64